monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 35, 4
Totus psalmus a persona prophetae dicitur. In primo membro contemptores legis vehementer accusat, eosque dicit non habitare cum Domino, commemorans eorum impias voluntates. Nec moveat quod post tituli, tale principium ab insipientibus facere delegit, initium. Commendat enim vehementius bonorum partem, quando prius praemittitur quod graviter horreatur. Secundo sub laude Domini collata beatorum praemia describuntur, eosque dicit domus Domini ubertate compleri. Breviterque in ruina malorum psalmus iste concluditur, ne quis putaret fortasse tentandum quod tanta exsecratione noverat accusatum. Quapropter subtilitatem eius paulo diligentius perscrutemur; est enim nonnulla difficultate contextus.