monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 29
Peracta sunt psalmi huius sacrosancta mysteria, ubi sic missarum ordo completus est, ut eum conscriptum putes temporibus Christianis. Hic enim et hymnorum ordo decursus est; hic ad communionem devotus populus iubetur accedere; hic invitantur venire qui prima fidei rudimenta suscipiunt, ut nihil tantae rei deesse sentias, cum tamen nullum horum tunc provenisse cognoscas. Hic etiam genus humanum, et iustorum bonis invitatur, et malorum ultione terretur. Hoc est quod titulus ille praecinuit, quando David ante Abimelech vultum mutavit; ut et nos nostram voluptatem utiliter commutantes, ad tutissimam Domini Ecclesiam catholicam confugere debeamus. Est etiam calculus iste, qua Dominus aetate passus est, in qua et nos lectione Patrum resurgere credimur. De qua pater Augustinus in Enchiridion libro suo multipliciter, ut solet, diligenterque tractavit; ut nulli sit dubium psalmum tantis virtutibus consecratum, memoriae nostrae sacculis velut thesaurum coelestem frequenti meditatione condendum.