monumenta.ch > Hieronymus > csg48.215 > bsbClm6224.169 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 27
TAU. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Quam bene in spe bonorum psalmus iste finitus est, ut malorum collegia deserentes, ad bona potius futura tendamus! Redimet Dominus, scilicet sanguine pretioso: quoniam qui in ipso recte crediderit, a peccatorum debita captivitate redimetur. Animas frequenter Scriptura ponit pro hominibus, sicut in Exodo scriptum est: Descenderunt in Aegyptum animae septuaginta quinque . A parte enim meliore bene totus homo suscipitur. Sed vide quia servorum suorum dicit, non iniqua libertate viventium. Addidit quoque, et non derelinquet, scilicet tanquam Pastor bonus, qui oves suas sedula pietate custodit. Sed geminavit promissionis omnino cautelam. Non enim dicit nullum derelinqui, sed omnes qui sperant in eum. Nam derelinquet illos qui spem suam aut in propriis viribus, aut in alicuius hominis praesumptione posuerint.