monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 26
SIN. Mors peccatorum pessima; et qui oderunt iustum delinquent. Mortem peccatorum illam dicit quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam profitetur esse. Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Nam si ad istam mortem respicias quae nostris oculis patet, frequenter invenis divitem peccatorem pomposis apparatibus decenter efferri, quem sic familia plangit, ut pium fuisse humanis auribus mentiatur. Amici etiam eum impensis lacrymis prosequuntur; ut revera putes bonorum aliquem ereptum, qui magna cognoscitur lamentatione defletus. Quid de pretiosis referamus odoribus, quibus et post mortem eorum mansura corpora condiuntur, quod tanto studio, tanto apparatu peragitur, ut in funeribus ipsorum superstitum vita recreetur? Ubi est ergo peccatorum mors pessima? Scilicet in inferno, ubi recepti poenas patiuntur aeternas. Quanta enim pompa, ut credimus, purpuratus ille dives ad sepulcra perductus est, qui guttam aquae frigidae ab Lazaro paupere postulavit ? Et nota quod in isto nomine asperitas mortis ipsius explanatur. Pessima enim dicta est, quasi pessumdata. Subiunxit quoque: Et qui oderunt iustum delinquent, id est qui Dominum Salvatorem nefando odio habentes, mandata ipsius suscipere noluerunt; nam et istorum mors pessima est, sicut et illorum de quibus superius dixit.