monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 25
Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. Ossa dixit fidelium firmitatem, id est patientiam, mansuetudinem et caeteras virtutes, quae perire in sanctis nequeunt, quia Domino custode servantur. Ipsa sunt enim quae comminui non possunt, quamvis corporea ossa frangantur. Nam si ad litteram consideres, non minima quaestio videtur oboriri: quomodo latronis illius ossa cui Dominus dixerat: Hodie mecum eris in paradiso , non sunt contrita, quae a militibus leguntur esse confracta; et multorum martyrum corporali conditione reperis esse violata? Sed hoc omne naevum dubietatis excludit, si ossa virtutem fidei et robur animae sentiamus.