monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 24
RES. Multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus. Et hic et alter versus adhuc iustorum bona commemorant. Aptum enim fuit plus de ista parte loqui, ne fragilia corda mortalium iterato saepius timore succumberent. Multae revera tribulationes sunt iustorum, quia eos et diabolus validius insequitur, et homines per invidiam frequenter affligunt. Deinde impius tribulari potest, si quid adversum solus ipse patiatur; iustus vero et propriis passionibus affligitur, et aliis charitate compatitur. Sed cum subiungitur, et de omnibus his liberavit eos Dominus, potentia Creatoris ostenditur: quia liberationem eius tribulationum impedire non potest multitudo. Unde colligitur omnem iustum multis quidem tribulationibus onerari, sed de omnibus indubitanter absolvi.