monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 23
COPH. Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Et iste versus pertinet ad bona iustorum. Mos Domini et humana consuetudo diversa est. Nam qui vult altioribus vicinus fieri erigitur; tenditur ut possit fastigia celsa contingere. Dominus enim altissimus attingi non potest, nisi per humilitates videlicet inclinatas; nec ad dulcia eius gaudia nisi per amaras lacrymas pervenitur. Sive, ut alii dixerunt, iuxta, significat non loco, sed auxilio. Inspiciendum est quoque quod dicit, qui tribulato sunt corde. Multi enim tribulantur, sed non ex corde, ut queruli, fatui, qui peccata non deflent, sed mundana eos damna contristant. Illi autem corde tribulantur, qui aliena mala suas faciunt esse miserias, qui mundum lugentes generalitatis cladibus affliguntur. Ipsos namque salvabit, qui se humillimis conversationibus subdiderunt. Et intende quia non dicit verbis humiles, quod habet plerumque nequitia peccatorum, sed spiritu; sicut in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum .