monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 22
ZADE. Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Iterum redit ad iustos, de quibus paulo latius dicit, ut populos enarrata dona reficiant, quos malorum poena terruerat. Discutiamus quid sibi velit ista sententia. Iustos clamasse dicit ad Dominum, et semper profitetur auditos. Quid ergo de martyribus dicimus, quos de suppliciis tyrannorum minime constat esse liberatos? Liberati sunt plane, quando ad coelorum regna perducti, omnibus tribulationibus probantur exuti. Clamor enim iustorum non solum ad temporalem, sed maxime ad aeternam utilitatem semper auditur.