monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 21
PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Exposita iustorum gratia, nunc convertitur ad poenas malorum. Et ne dicerent pessimi, iustos attendit, nos autem non respicit, securi iam facimus qui ab illo conspici non meremur: pronuntiat vultum Domini, id est intellectum esse supra malos, quos sic attendit ut non respiciat, sic non respicit ut tamen eorum facta cognoscat. Timeamus ergo malum facere, quod eius scientiam novimus non latere. Et considera quia et in istis dicitur, super facientes mala, ut falli non possit coniuncta vicinitas. Intellige vero quod utrosque videt, sed eos eventu dispari contuetur: iustos ut audiat, peccatores ut perdat. De terra vero dicit, id est de futura patria, quam soli Deo placiti possidebunt. Memoria eorum peribit, quia non erit iniquorum inter iustos ulla commemoratio. Illos enim in memoria nos habere dicimus, quibus aliqua praestare desideramus. Nam qui de memoria Domini exeunt, ad aeterna supplicia sine dubitatione perveniunt.