monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 20
AIN. Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Venit ad quartam partem, ubi usque ad finem duplici populum praedicatione confirmat: modo iustorum praemium narrans, modo impiorum peccata castigans, ut ab utraque parte commonitus servire discat Domino populus acquisitus. Quod schema dicitur paradigma, efficacissimum plane figurae genus, quando duplici utilitate praecipitur quod sequamur. Cum enim dicit, Oculi. Domini super iustos. continuam gratiam Divinitatis ostendit, ut aspectus immobilis super eos esse videatur. Subiungit quoque exauditionis velocissimam celeritatem, quando aures Domini paratas in eorum preces esse commemorat. Quae enim illis ad obtinendum fiat mora, cum in ipsis qui exaudire possit inhabitat? Sed licet frequenter exaudiat peccatores, iustis tamen multo amplius promittitur, quando in preces eorum paratas aures habere monstratur.