monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 19
SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. Ad videndos dies bonos non sufficit tantum a malis actibus abstinere, nisi nos pietas compellat et bona peragere. Nam primus virtutis gradus est aliena non quaerere, sed iterum superior egentibus propria non negare. In illo culpam refugimus, in isto palmam pietatis acquirimus. Nam pupillo non nocuisse, aut pauperem non exspoliasse, abstinentia est, quae ad praemium sola non sufficit. In illa quippe iudicatione soli audient: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi , qui gratiam Domini, ipso inspirante, diversa largitione mercati sunt. Vides ergo necessario additum, Et fac bonum; ipsum est siquidem quod nos liberat atque commendat. Sciens autem propheta in hoc agone saeculi cum corpore pacem fidelissimos non habere, et cum suis vitiis hic illis continuum esse certamen, pulcherrime dixit, inquire pacem; ut quamvis eam hic non habeant, tamen semper ab eis studiosissime perquiratur. Et non promisit quod hic possit quoquomodo comprehendi, sed imperat sequere eam, quasi praecedentem. Nam quare sequenda est, nisi quia hinc fugit? In futuro autem speranda est, quoniam ibi perpetua stabilitate consistit. Quaeramus ergo seduli, sequamur intenti: quia illic eam invenire non possumus, nisi hic diligentius inquiramus. Quae tunc comprehendi dabitur, quando ipsum conspicimus pacis auctorem.