monumenta.ch > Hieronymus > csg75.721 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 18
Vers. 13. NUN. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Hoc est velle videre dies bonos, si lingua nostra aliquid non loquatur incompetens. Malum est enim omne prohibitum; et quidquid veritati repugnat, tali appellatione discernitur. Intende vero subtilius, quia prius cohiberi dicit linguam, quam, cum loqui volumus, anterius commovemus. Addidit, labia ne loquantur dolum, quae linguae motum protinus consequuntur, et quasi quadam harmonia sociata amborum modulamine humanus sermo peragitur. Dolus est autem, quando fallimus audientem, ut quod creditur ad auxilium, inferre videatur incommodum. Quod merito prohibetur, quia purae conscientiae constat semper adversum.