monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 17
MEM. Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Talis interrogatio proposita est quam omnium sequatur assensus. Quis est enim qui possit dicere, aut vitam nolo, aut dies bonos videre non cupio? Sed utinam sic vitam perpetuam quaereremus, sicut in ista temporali corda defigimus. Bonos autem dies, non istos dicit in quibus caducis delectationibus occupamur, sed illos qui vere boni sunt, et in summa sanctitate versantur.