monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 16
LAMED. Venite, filii; audite me, timorem Domini docebo vos. Peractis solemnibus quae ad sacramenta Ecclesiae pertinebant, nunc venit ad tertiam partem, ubi illos alloquitur qui prima fidei rudimenta percipiunt. Dicendo enim, Venite, significat eos intra Ecclesiam non fuisse; quod etiam confitentibus nunc dicitur, quando ad fidem veniunt Christianam. Vox paterna sonat, vox pietatis admonet, ut ultro dicentem audiamus, quem tacentem exquirere deberemus. Sed quam suavis, quam utilis timor est, ad quem filius invitatur. Cum dicit, docebo vos, admonet ne pavescamus, quod audivimus timorem. Non est enim timor iste qui formidetur, sed qui diligatur. Timor humanus amaritudinem habet, iste dulcedinem; ille ad servitium cogit, iste ad libertatem trahit; postremo ille claustra metuit, hic coelorum regna patefacit. Merito ergo timorem istum sic utilem professus est, ut avida mente discatur.