monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 15
Vers 10. CAPH. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. In uno versu terrarum divites et pauperes Christi magnifica contrarietate distinxit. Ait enim: Divites eguerunt et esurierunt. Quando egent divites? quando fidem non habent rectam. Quando esuriunt? quando minime Domini corpore satiantur. Tales ergo divites egent, et saturati ventre, spiritu semper esuriunt. Quid enim habeant qui Deum non habent? Subsequitur, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono, quia nullo bono deficiunt qui spiritali desiderio perfruuntur. Nam cum diligimus Dominum, in ipso omnia reperimus. Unus est qui quaeritur, sed in quo omnia continentur. O lucrum mirabile, o compendium singulare! Cur nos per diversa fatigemus? Ad ipsum ergo unanimiter festinemus, post quem cuncta bona ultra non quaerimus, sed tenemus, sicut Apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum . Hoc argumentum dicitur ex contrario. Contrarium est enim egere divites, et pauperes nullo bono deficere. Argumentum est argutae mentis indicium , quod per indagationes probabiles rei dubiae perficit fidem.