monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 14
Vers. 9. IOD. Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Timorem Domini omnibus sanctis imperat, ne quis, quamvis bene meritus, a saluberrima intentione discedat. Sed quid utilitatis timor eius habeat consequenter ostendit dicens: Quoniam nihil deest timentibus eum. O brevis sententia, o immensa promissio! Possunt aliquid egere. quibus divitiae, quibus salus corporis, quibus regna tribuuntur: solus ipse nihil indiget qui timore Domini ditatus est.