monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 13
TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo. Redit ad Domini sanctissimam communicationem; nec desinit saepius dicere, unde novit mortalibus perpetuae vitae gaudia provenire. Gustate non pertinet ad palatum, sed animae suavissimum sensum, qui divina contemplatione saginatur. Nam ut ipsum gustum intelligeres, sequitur, videte, quod utique non ad os pertinet, sed ad inspectivam sine dubio qualitatem; ut cum tale corpus accipimus, vitae nobis concedi gratiam confidamus. Et ut ipsam communicationem non ad corpus commune traheres, Dominum dicit esse suavem, qui in ea salutem hominibus pro sua pietate concedit. Vita enim nostra, quae revera Deus est, qui carnem sumptam ex Virgine Maria sibi univit, eamque propriam fecit, vivificatricem eam esse professus est; sicut ait in Evangelio: Amen, amen, dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem eius, non habebitis in vobis vitam aeternam . Quae licet ex humana natura sumpta sit, non tamen eam ut unius hominis ex nobis aestimare debemus peccati alicuius contagione pollutam; sed adorabilem, salutiferam, vivificatricem, quae peccata dimittit propter Verbum cui adunata est, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit: Ut sciatis quia potestatem habet Filius hominis super terram dimittendi peccata , et ad perpetuae vitae regna perducit. Subiungit itaque absolutam firmamque sententiam, beatum esse virum qui sperare non desistit in Domino. Praecipua res quae tam frequenter iteratur, ut nunquam illud desinamus expetere, quod tanta cognoscitur assiduitate praedicari.