monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 12
HETH. Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Ne crederetur Dominus fideles suos posse negligere, praesenti eos oraculo consolatur. Et inspice medicinale verbum quod dicit, Immittet; nam propter insolentiam humanae fragilitatis non palam facit, sed occultis immissionibus operatur; ut te nesciente, pro salute tua, quod expedire possit, accipias. Angelus autem minister est voluntatis divinae. Quapropter si vis te angelum fieri, fac quod praecipit, ut liberes periclitantem, subvenias anxio, eripias innocentem, et caetera quae divina iubet auctoritas. Tunc enim spiritu angeli sumus, quando ministri supernae voluntatis efficimur.