monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 11
ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus eius liberavit eum. Dicendo iste, spiritualem pauperem designat, qui non tantum mundanis opibus, sed vitiorum ubertate vacuatur. Iste pauper est, qui accedens ad Deum illuminatur, iste cuius vultus non erubescit, qui quando clamat ad Dominum, salubriter et competenter auditur; et tunc provenit, ut liberetur non ab una tribulatione, sed ex omnibus mundanis angustiis. Quod accidere solet iustis, quando in sancta conversatione animas reddunt, et de saeculi istius clade confusa ad securitatem perpetuam transferuntur. Perpende etiam quod hic Hebraei alphabeti sit littera transilita; pro sexta enim septima posita est; quod ad illud, ut puto, referendum est, quod supra memoravi, hunc psalmum significare quidem sanctos viros, qui tamen non totis operibus probantur esse perfecti. Ego enim non inveni Patrum definitam de hac parte sententiam.