monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 10
HE. Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Prius laudes praemisit, choros ordinavit; nunc in secunda parte et ad ipsam communicationem populos hortatur accedere, ut Ecclesiae futurae ritum monitor spiritualis infunderet. Accedite non dicitur ebriosis, non adulteris, non superbis, sed sobriis, castis atque humilibus Christianis, qui illuminari de sacra perceptione mereantur, sicut Apostolus de ipsa communicatione testatur: Quicunque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat . Studendum est ergo, ut qui ad eum accedit, ita se humili satisfactione moderetur, ut illuminari potius quam caecari posse videatur. Vultus autem, sicut saepe diximus, significat praesentiam, quae potest mutato colore confusionem pati, si ei coelestia munera subducantur. Fideles ergo non erubescunt, quoniam impetrant. Erubescere enim decepti est, qui ad sua desideria non valet pervenire. Quidam hoc sic aestimant sentiendum, facientes exinde non minimam quaestionem. Nam cum Apostolus dicat: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem , hic quomodo ponit: Accedite ad eum, et illuminamini? Sed hoc compendio ipsius veritatis absolvitur. Inaccessibilis eius lux dicitur, quando substantiae ipsius singularis et omnipotens natura declaratur. Caeterum cum se gratia sanctae Divinitatis infundit, et ad eum acceditur, et illuminatio beata praestatur: unde dictum est et alibi: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum .