monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 9
DALETH. Inquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Ut invitatus populus ad psalmodiam Domini festinaret, nunc dicit quae sibi exinde bona provenerint. Inquisivit Dominum, non spatio longo terrarum, non per locorum latitudines forte distentas, sed in corde, ubi si maiestatem ipsius cogitamus, ibi eam praesentem modis omnibus invenimus. Et intende quid dicat: Inquisivi Dominum, et exaudivit me: quoniam intellectus eius universa complectitur, nec corporalibus sensibus, sed spiritualibus virtutibus operatur. Sequitur quantum Deum quaesisse profuit, quando eum ex omnibus liberavit angustiis. Quis enim sufficeret particulatim tanta petere, quanta iste simul meruit impetrare? Dicendo enim, ex omnibus, nihil relictum est, quod remansisse suspiceris adversum.