monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 8
GIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in invicem. Utilitas ista carnalis singulariter perfrui desiderat, quod delectatione avida concupiscit. Spiritualis autem gratia non vult sola facere quod multis proficit ad salutem, ne inter officia sanctitatis detestabilis invidia misceatur, quod nunc versus iste explanat. Vocat enim fratres, hortatur populos obedientes, ut nomen Domini gloriosa societate magnificent. Sequitur, et exaltemus nomen eius in invicem. Suavis commonitio, iustissima regula, ut ab omnibus in unum fiat, quod sanctae unitati constat offerri. In invicem vero significat compositos choros, quando et psalmodiam Domini alterna sibi successione respondent. Quae figura dicitur energia, id est imaginatio, quae actum rei incorporeis oculis subministrat.