monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 7
BETH. in Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et laetentur. Pulcherrime uno commate dilectio famulantis expressa est; non enim vel in se vel in divitiis, sed in Domino suam animam dicit esse laudandam. Tunc enim gloriatur fidelis servus, quando laudabilem Dominum habere cognoscitur; scit enim ad se referri bonum, cum Dominus eius fuerit multorum ore praedicatus. Nam si quis hodie Domino detrahat, devotus famulus quo furore succenditur, qua stomachatione cruciatur? Datum est enim fidelibus servis ut aut de fama dominorum adversa saeviant, aut de prospera opinione congaudeant. Sequitur, audiant mansueti et laetentur. Non dixit, lege docti, non ieiunantes, non psallentes, sed mansueti laetentur, qui charitate praecipua habere rerum omnium temperantiam consueverunt.