monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.29 > sectio 7 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 6
ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Tempus hominibus novimus esse diversum, modo tribulationibus asperum, modo gaudio blandum. Ergo in omni tempore benedicendum Dominum propheta denuntiat, quando et adversa patimur, et collata felicitate gaudemus; sicut iusti fecerunt, atque faciunt Domini amore flagrantes. Sed quamvis debitum atque proficuum sit ut creatura suum semper laudet auctorem, tamen propter humanitatis diversos actus, pene impossibile nobis videtur psalmodiae laudes Domino iugiter personare; sed in ore hominis iusti semper laus est Dei, quando talia vel cogitat vel loquitur, ut nulla redargutione culpetur. Quidquid enim ex patientia, ex charitate, et simplicitate, caeterisque virtutibus, vel loquimur, vel mente gestamus, iure divinis laudibus applicatur. Ipsius enim praeconium est qui donat, ore ac corde honesta meditari. Laus enim a lauro dicta est, quae solebat coronare victores. Haec mysticae salivae sunt, quas tituli similitudo praedixit: haec verba quae Scripturarum divinarum virtutem videbantur exprimere.