monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 4
Per totum psalmum verba prophetae sunt, alphabeti Hebraei litteras, excepta sexta, in capitibus versuum per ordinem ponentis. In prima parte benedicere se Dominum compromittit, admonens mansuetos ut secum in eius laudibus perseverent. Praedicti autem alphabeti haec pars quatuor litteras comprehendit. Secunda ad conversionem fidelium, quae sint bene meritorum praemia non tacentur, quae continet litteras sex. Tertia quasi filios admonet a quibus se delictis debeant abstinere; haec habet litteras quatuor. Quarta iustos dicit de omnibus tribulationibus eruendos, et impios debitas poenas esse passuros, ne in periculis suis aliqua dubietate mollescerent; hic etiam residuae septem litterae praenotantur. Et memento, sicut in vigesimo quarto psalmo iam dictum est, hunc alphabetum imperfectum illos indicare qui laudes Domini nequeunt plenissima operum integritate cantare.