monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 33, 2
Cum historia tituli istius Regum lectione pandatur , superfluum est copiam fontis illius in hac brevitate derivare: ne nobis totam areolam paginae, unius loci effusa relatio complere ac tegere videatur; sed rem cum nominibus suis breviter intimamus. Cum Saul persequeretur David, con fugit ad Achis regem, ibique dum esset invidia faciente suspectus, industriose mutavit vultum, ita ut salivis ora compleret, quatenus energumenus aestimatus, miseratione faciente dimitteretur illaesus; quae tamen, sicut et alia, per illum virum magni sacramenti qualitate peracta sunt. Significabat enim salivas, hoc est Scripturas divinas, in barba, id est in fortitudine magna decurrere. Sed propter significantias rerum pro Achis, ad quem fugerat David, mutatum nomen est Abimelech; quod indicat patris mei regnum. Hoc ad Dominum Christum bene pertinere manifestum est, per quem gloriosus Pater servitium mundi sanctissima devotione suscepit. Sed cum dicit, dimisit eum, regem significat Abimelech. Et abiit, hoc est ad alias partes se contulit: quia ibi coeperat, ut diximus, esse suspectus. Praesens autem psalmus tertius est eorum in quibus per actus David significantur Domini Christi futura mysteria, quamvis alphabetorum secundus esse noscatur.