monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 29
Quam mellifluae voces auditae sunt! quam salubriter nobis psalterium coeleste cantavit! Tales siquidem mandatorum chordae sonuerunt, ut si eas internis auribus recipiamus, et nos in eis Davidicae lyrae curatione purgabimur; fietque nobis Saulis illa mundatio, ut fugatis immundis spiritibus, abluta mente Domino serviamus. Habent enim beati musicam suam, quae animae fidelis intrat auditum; cuius non deficit sonus, cuius non lassatur intentio. Relinquite ergo, spectaculorum amatores, mortiferas voluptates; ad haec magis gaudia, ad haec mysteria convenite, ubi cithara et organum virtutes excitant, non desideria pravae voluptatis instigant.