monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 27
Fiat, Domine, misericordia tua super nos, sicut speravimus in te. His verbis incarnationem Domini desiderabat impleri, quam flagranti Spiritu magnopere sustinebat. Sed intende quam copiosum munus est, quod ditavit genus humanum, quod angelorum choros laetitiae iucunditate complevit, quod etiam ipsa inferna senserunt. Petit enim desideria sua debere fieri, ut possit perfectissimus inveniri. Addidit, in te, ut omnes superstitiones, omnes pravitates excluderet, cum vero Domino supplicaret.