monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 25
Anima autem nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est. Cum dicit, sustinet, patientiam significat Christiani, ut invitati iusti futuris praemiis constanti animo perseverent. Sed intelligamus qualis ista virtus est, quam servare toties commonemur. Patientia est siquidem, quae gloriosos martyres facit, quae fidei nostrae bona custodit, quae omnia vincit adversa, non colluctando, sed sustinendo, non murmurando, sed gratias agendo. Haec deceptricem luxuriam comprimit, iram fervidam vincit, vastatricem humani generis invidiam tollit, mansuetos efficit, benignis competenter arridet, purgatosque homines ad illa praemia futura componit. Ipsa est quae faecem totius voluptatis abstergit, ipsa est quae limpidas animas reddit. Per ipsam Christo militamus, per ipsam diabolum vincimus, per ipsam beati ad coelorum regna perveniunt; scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras . Sequitur: Quoniam adiutor et protector noster est. Adiutor est, dum ad eum ipsius gratia suffragante conamur accedere; protector, dum resistimus adversario. Securus ergo sustinet Deum, qui tali promissione fulcitur. Et considera quia post omnia praecepta patientiam ponit, ut viriliter cuncta toleremus, qui de tam magni praemii largitione confidimus.