monumenta.ch > Hieronymus > tblHarleyMS1775.19v > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 24
Ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Duo ista sunt vota fidelissimi Christiani, ut in futuro iudicio eripiatur a morte perpetua, et hic spiritualibus alimoniis transigatur. Eripit enim a morte animas iustorum, cum eas tollit de potestate diaboli, cum per indulgentiam efficit liberos, quos peccati damnatio fecerat esse captivos. In fame autem eos alit, quando in hoc mundo, ubi bonarum rerum indigentia est, spirituali cibo nutrire non desinit quos redemit. Alimentum quippe dictum est, quasi mentis nutrimentum. In fame enim sunt positi, qui se coelestium rerum desiderio semper accendunt. O fames illa multum satura, et sine penuria probabiliter semper avida! Esuriunt enim beati, non quia dominica dape ieiuni sunt, sed quaerendo iugiter inardescunt, quia Domini appetitione proficiunt; sicut evangelista dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur .