monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 23
Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius. Oculi Domini ponuntur pro voluntate divina: quia quos gratos habemus, ipsos sine dubitatione respicimus; econtra ab illis aspectus avertimus, qui nostris mentibus horruerunt. Ergo oculi Domini sunt super timentes eum: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere cognoscit. Sed quoniam dixit de timentibus, opportune sequitur de amantibus, quia utrumque in Domini dilectione coniunctum est; nam qui Deum bene timet et amat, qui bene amat et timet. Res istae in humanis actibus dividuntur; caeterum in coelesti devotione sociatae sunt. Qui sint enim timentes exponit, id est, sperantes in misericordia eius. Quod argumentum dicitur ab adiunctis; adiunctum est enim timere Dominum, et sperare in eo; quae res mutua et insolubili societate connectitur.