monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 22
Falsus eguus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Equum ponit pro felicitate mundana, quae homines sic portat, tanquam si equinis gesticulationibus pervehantur. Haec autem humana spes sic decipit, quemadmodum falsus equus; qui cum iactando se graditur, ruinam subito, quam non opinatur, incurrit. Et quare sit falsus equus exponit; ille enim dum campos appetit, dum pedes praepropera festinatione permiscet, salutem sessoris sui non valet custodire: quia fervida nimis incauta sunt; et qui sub modestia non graditur, ruinosis casibus semper exponitur. Falsus enim dictus est equus, eo quod solet in se fallere praesumentes.