monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 21
Non salvabitur rex per multam virtutem, nec gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suae. Regem dicit hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina, a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Iuste enim virtus humana deseritur, quando datum bonum atque perfectum non largitori Deo, sed propriis viribus applicatur. Idem gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratur, qui contra immanitatem diaboli assidua dimicatione confligit. Qui merito gigas esse dicitur, a quo talibus spiritibus obviatur. Sed iste quoque, qui iam gratia Dei suffragante multos spiritus fugat, salvus esse non poterit, si velut gigas superbiae vitio sublevatus (quo fragilis raptatur humanitas), de meritorum suorum virtute praesumpserit. Sed quamvis gigas Latino sermone terrigena dicatur, tamen et in bono poni manifestum est; legitur enim de Christo: Exsultavit ut gigas ad currendam viam .