monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 20
Qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit in omnia opera eorum. Finxit corda, quibus intelligentiae suae dona largitus est. Fingere enim dicimus ceroplastas, qui formulas quasdam ad operationis suae vota componunt; sic et Dominus mentes iustorum format atque disponit, ut ad misericordiae suae dona perducat. Singillatim, id est divisim atque distinctim. Corda eorum, scilicet sanctorum, sub Domini timore viventium. Sequitur, qui intelligit in omnia opera eorum. Intelligit utique, quando actibus bonorum praemia digna restituit. Dicendo vero, in omnia opera, significat cogitationes, dicta, vel facta, quibus bonum malumque semper operamur.