monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 5 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 18
De coelo prospexit Dominus, et vidit omnes filios hominum. Hic adventus Domini futurus exprimitur per figuram quae Graece idea, Latine species dicitur: quando velut effigiem rei futurae oculis offerentes, animi votum ad audiendi studium concitamus. De coelo enim prospexit Dominus, quando proprii Filii donavit adventum. Non enim homo respexit ad Dominum, sed Dominus prospexit ad hominem. Prospicere est siquidem porro positum conspicere. Qui revera peccatis erat divisus, et, quod dictu nefas est, redditus fuerat a suo Creatore longinquus. Nam quod ait, et vidit, gratiam significat miserentis. Illos enim videre dicimus, quibus et aliquid praestitum esse declaramus. Et considera quia non dicit, visa peccata; sed, filios hominum. Nam cum delicta respicit punit; cum hominem intuetur absolvit; sicut in quinquagesimo psalmo dicturus est: Averte faciem tuam a peccatis meis , et alibi: Ne avertas faciem tuam a me . Unde nobis intelligenda atque retinenda est salutaris ista diversitas.