monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 16
Consilium vero Domini manet in aeternum; cogitationes cordis eius in saeculum saeculi. Sicut hominum prava consilia dixit esse frustranda, ita nunc in aeternum dicit Domini permanere disposita. Peccator enim et mortalis homo caduca sapit, aeternus Dominus nulla reprehendenda constituit; sicut Isaias dicit: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam . Idem et Ieremias dicit: Si non esset testamentum meum in custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem . Consilium vero ipsius bene intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet: quia triumphalis mors Domini, diabolicum perenniter exstinxit exitium. Cogitationes autem cordis eius, significat praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt, quae vel fuerunt, vel sequentibus saeculis futura succedunt. Haec enim gestat ordinem rerum, qui permanet in saeculum saeculi. Cui sententiae illi merito cedunt, qui unam naturam in Christo Domino mentiuntur. Nam si consilium eius stabile est, et cogitationes cordis ipsius permanent in saeculum saeculi, constat autem incarnationis arcanum, eius cogitationem eiusque fuisse consilium; necesse est, ut forma humanitatis assumptae, unus Filius in duabus naturis distinctis, perfectis atque adunatis, sicut coepit in unitate personae, semper existat.