monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 15
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Dissipat revera consilia quae mala vel pessima sunt; nam bona semper adiuvat atque confirmat. Nimis apta suis causis verba iunguntur. Dissipavit consilia gentium, quando eas in idolorum cultura non permisit diutius permanere. Reprobavit cogitationes populorum, quia licet voluntas Iudaeorum in nece Domini nefanda completa sit, resurrectione tamen ipsius constat esse reprobatam. Et quia de gentibus dixerat et de populis, ne quid videretur intactum relinquere, post etiam de principibus dicit, sive de tyrannis, qui legem Domini saevis persecutionibus impetebant: sive de spiritibus immundis, quorum consilium semper in malo est.