monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 14
Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Reddit causam quare a Domino debeant omnia commoveri: utique quia eorum ipse creator est, et necesse est ut utiliter administret existentias, qui eas dignatus est creare per gratiam. Dixit, et facta sunt, significat initium rerum, quando universa Filii ipsius imperio iussa proruperunt. Ipse mandavit, et creata sunt: per prophetas utique mandavit legem, per quam fideles, Domino volente, creati sunt. Vides quam salubriter propheta a Deo petiit omnia commoveri, qui solus creaturarum suarum potest esse misericors.