monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 13
Timeat Dominum omnis terra: ab ipse autem commoveantur universa, et omnes qui habitant orbem. Terra hic durum significat per omnia peccatorem, qui merito terra dicitur, quia coelestis gratiae largitate fraudatur. Ergo peccator iste terrenus qui amare nescit, timeat Dominum; ut si non desiderio praemiorum a peccatis abstinet, saltem vindictae consideratione revocetur. Dicendo enim, ab ipso, indicat et a diabolo commoveri: de quo et Isaias dicit: Hic est qui commovebat terram . Quapropter propheta merito petit a Domino omnia commoveri, quia omne quod eius ordinatione disponitur, rebus semper utilibus applicatur. Sed licet prius dixisset generaliter omnia, nunc descendit ad homines. Nam quamvis universa eius imperio administrari egeant, maxime humanum genus, quod a natura sua depravatum surripientibus vitiis, culpis probatur obnoxium.