monumenta.ch > Hieronymus > csg48.171 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 10
Diligit misericordiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. In hoc et sequentibus versibus per tertiam speciem definitionis, quae Graece ποιότης, Latine qualitativa dicitur, Dominum declarat narrando quae fecerit, vel quae quotidie facit. Illas enim res dicimus diligere, quas saepius operamur. Ita hic de Domino canitur: Diligit misericordiam et iudicium, quasi non et prudentiam et temperantiam diligat. Sed quia istam nobis frequenter indulget, ipsam dicitur omnino diligere. In hoc ergo mundo diligit misericordiam, ubi eam longe lateque disseminat; videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemos patienter exspectat, ubi vitam praestat indignis, et his similia, quae pietati supernae constat omnimodis applicanda. Diligit quoque iudicium, cum pios sequestrat ab impiis, et merita eorum aequitatis qualitate discernit. Sequitur ubi illam, quam superius dixerat, misericordiam largiatur, cum misericordia Domini plena est terra. Ista utique quae miseros continet, ubi diaboli oppugnatione laboramus, ubi a mandatis coelestibus carnis imbecillitate subtrahimur. Tunc enim quam misericordiam postulare possumus, cum iam nullis necessitatibus ingravamur? hic ergo misericordiam quaeramus, de qua universa terra completa est.