monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 9
Vers. 4. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. Hic incipit per demonstrativum genus laudes Domini diversa relatione discurrere, ut omnia nobis opera ipsius et praecepta dulcescerent. Rectus est itaque sermo Domini, ad dirigendos scilicet homines. Veraciter enim rectus dicitur, qui rectos facit. Epitheton mirabile, veriloquum verbum. Per legem siquidem divinam corrigimur, per ipsam a nostra pravitate separamur; et regulariter tunc vivimus, quando eius iussionibus obedimus. Haec quinta est species definitionis, quam Graeci κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicimus. Una enim parte orationis definitum est quid sit sermo Domini, hoc est, rectus. Subiungit, et omnia opera eius in fide. Utique, quando in illis operatur, qui ipsius dono fideles esse meruerunt; sicut in Evangelio ait: Fides tua te salvam fecit . Non enim opera Domini mulier illa meruisset, nisi praecessisset fides per gratuitam largitatem.