monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 8
Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in iubilatione . Novum canticum dicit incarnationem Domini, qua mundus salutari exsultatione completus est, qua angeli canoris vocibus personarunt laudantes et dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Monet ergo ut nos eadem et dicere debeamus et credere. Sequitur, bene psallite ei in iubilatione, id est in bonis operibus Deum invocate. Iubilatio est enim gaudium cum fervore animi et clamore indistinctae vocis expressum. In qua iubilatione non potest bene psallere, nisi qui bonae studium conversationis adiunxerit. Et inspice salutarem doctrinam, quae nos ita praemonet, ut ante Deum inoffense psallere debeamus, qui renes nostros et corda cognoscit: ne magis inde gravius possimus offendere, si scelerati atque subdoli ad tanta mysteria videamur accedere.