monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 7
Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite ei. Isti sunt iusti, quos superius dixit, et qui sanctis actibus laudes Domini devota modulatione decantant. Cithara est, sicut in praefatione iam dictum est, lignei ventris in imo sita concavitas, quae sursum chordarum fila transmittens, sonis dulcissimis percussa proloquitur. Quae ideo tale nomen accepit, quoniam cita iteratione percutitur. Huic merito comparantur opera quae de terrenis rebus ad supernam gratiam porriguntur, id est, dum esurientem pascimus, dum nudum vestimus, dum aegrotum visitamus, et caetera quae, licet videantur carnalia, Divinitatis tamen amore peraguntur. Citharizamus quoque, cum in passionibus nostris vel damnis securi aut laeti dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Iob I, 21). Psalterium vero decachordum esse diximus, quod ordine converso alvum citharae in superioribus habet, unde ad inferiorem partem canora fila descendunt. Cui praecepta Decalogi convenienter aptantur, quia secundum formam instrumenti huius de supernis venientia Domini iussa suscepimus. Et considera quia solum est instrumentum musicum, quod pro excellentia sui decachordum dicatur; non enim hoc de cithara vel de aliis huiusmodi instrumentis lectum esse meminimus. Decachordum vero psalterium, sicut veteres dixerunt, et illud nobis indicat sacramentum, ut referamus tria ad Deum, qui Trinitas est; id est primum quod ait: Non habebis deos alienos coram me ; secundum, Non facies tibi sculptile; tertium, Non assumes tibi nomen Dei tui in vacuum, in quo iungit et de sabbato. Septem vero quae sequuntur ad dilectionem dixerunt proximi pertinere; id est, Honora patrem tuum et matrem; Non occides; Non maechaberis; Non furtum facies; Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium; Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem eius, etc. Sic totius decachordi psalterii virtus perfecta nobis et honorabilis indicatur. Psallimus quoque et decem chordis, quando in quinque sensibus carnalibus, et in quinque spiritualibus probabili nos conversatione tractamus. Verum ista quae dicimus, non sunt extra nos posita, sicut in musica disciplina; in nobis est cithara, in nobis est psalterium: imo ipsa organa nos sumus, quando ad similitudinem eorum per gratiam Domini, actuum nostrorum qualitate cantamus. Hoc autem et illo exemplo datur intelligi, ubi ait: In me sunt, Deus, vota; quae reddam laudes tibi ? Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus edicuntur.