monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 6
Gaudete, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio. Beatus David Ecclesiam catholicam ab haereticorum contagione disiungens, rectos commonet Christianos, ut non in terrenis delectationibus, sed gaudeant semper in Domino, ubi gaudia continua suavitate perfecta sunt. Nam cum praesentis saeculi afflictiones deceant fideles, dicitur iustis: gaudete. Sed quo gaudio? nisi illo quo Dominus monet: Cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter nomen meum, gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis . Sic et Apostolus gaudendum nobis incessanter affirmat; ait enim: Gaudete in Domino, iterum dico, gaudete . Nam ista repetitio illud significat, ut et hic in afflictionibus gaudeamus, et in illo regno perpetua pace laetemur. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis . Addidit quoque: Rectos decet collaudatio. Sed qui sunt isti recti, in secunda parte dicturus est. Nam quod ponit, rectos decet collaudatio, ostendit pravos haereticos decere non posse; sicut et alius propheta dicit: Non est speciosa laus in ore peccatoris . Collaudatio vero multorum ore una laudatio est; dicta propter unitatem Ecclesiae, quam praedicat ubique servari. Cum dicitur decet, significat hoc aptum, hoc esse conveniens, ut qui Domni laudem decantat, similiter illi et fidei rectitudine, et actuum probitate complaceat.