monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 32, 2
Hic titulus omnino notus est, et ideo lector sequatur in eo expositionem priorem. Illud tamen necessario commonemus, quia in hoc psalmo hortatur propheta per comparationes quasdam ad psalmodiam Ecclesiam fidelem: enumerans potentiam factaque Creatoris; ut ad laudes eius avidius festinet, cum virtutem ipsius pietatemque cognoscit.