monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 23
Consideremus modo virtutem psalmi huius, quod decem versibus supplicando divinum meruerit sine aliqua dilatione responsum. Forte Decalogi commonens operationem, ut sicut ille custoditus vocat ad praemium, ita et haec compuncto corde fusa precatio ad indulgentiae nos vota perducat. Legamus ergo seduli, et cordis compunctione plangamus. Quis enim maiori aviditate meditandus est, nisi in quo voce tanti iudicis peccata soluta sunt? Hoc enim ste praecipuum, istud continet singulare, quod alii poenitentium in conclusione psalmi instinctu divinae compunctionis exsultant; hic vero ipse misericordiam, ipse laetitiam promittit, cui cum magno desiderio supplicatur. Quapropter assidue nobis et grata importunitate rogandus est, qui etiam praemissa nobis in Evangelio parabola pollicetur: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur . Unde quis iam, rogo, debet de fidelissima supplicatione diffidere, cum regalis pietas dignata nos fuerit trina promissione firmare?