monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 12
Dixi, pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino: et tu remisisti impietatem cordis mei. Hic magna pietas Divinitatis ostenditur, ut ad solam promissionem devotionis subito peccata laxaverit, quando sic iudicat pium votum, quemadmodum operationis effectum. Dixit enim in corde suo, Domino non tacere quae gesserat; et tanquam iam cuncta prodiderit, ita illi remissa sunt quae voluit confiteri; merito quando aliquem sola voluntas aut absolvit, aut punit. Pronuntiabo dicit, publice fatebor, ut alios ad imitationem trahat pia fidelisque confessio. Sequitur de accusatione propria salutare remedium, quando pepercit iudex, cum sibi non parceret reus. Impietas autem cordis fuit, quia tacere decreverat; ut illi se crederet celatum, qui antequam fiant omnia, potest habere notissima.