monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 11
Vers. 6. Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui. Sicut superius dixerat, unde fuerat vulneratus, ita nunc veniens ad secundam partem, refert unde curam, Domino largiente, perceperit. O ingeniosa simplicitas, et mille tergiversatoribus cautior puritas! Illi dicitur delictum fuisse manifestatum, cui nihil occultum est, ad quem plus clamat causa quam lingua; qui etsi ab homine non audiat, certius omnia novit quam ille qui facit. Sed hoc est cognitum facere, in confessionem delicta perducere. Operire est autem valde aliquid silentio tegere, aut cordis dissimulatione celare. Hoc faciunt stulti, qui putant Deum ignorare posse quod agunt. Contra, qui illum noverunt res omnes habere manifestas, ad humilem confessionem et poenitentiae vota descendunt, ne iudicem patiantur infensum, qui propitium habere poterant advocatum. Delictum vero quidam leve putaverunt esse peccatum, quasi negligentius derelictum; iniustitiam autem immane aliquid saevumque commissum. Sed hic puritas confitentis ostenditur, ut nec illud passus sit celare, quod credebatur fore veniale.