monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 7
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus. Et hunc beatum eadem species definitionis amplectitur. Sed scire debemus alios esse quibus peccata reputantur, ut Paulo dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris ? Et adulterae mulieri in Evangelio: Vade, et amplius noli peccare . Alios autem esse manifestum est quibus peccata non reputat, ut Iob, de quo dictum est: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir iustus, et simplex, et timens Deum (Iob II, 3)? Et Nathanael, de quo ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Quapropter illam partem suis votis elegit, in qua nulla sollicitudine mordeatur. Omnes tamen per gratiam divinae misericordiae ad haec dona perveniunt, sicut Ioannes apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est . Sequitur autem, cui non imputavit Dominus peccatum; scilicet in cuius ore dolus non est; id est qui nulla sibi remissione placuerit; et cum sit peccator, ipse se praedicet esse sanctissimum (quo morbo maxime laborat humanitas), sed sua potius delicta cognoscens, in humilitate satisfactionis iugiter perseverat. Ipse enim Domino placet qui sibi displicet; quia dum nos culpamus, veriloquium; cum nos volumus laudare, mendacium est. Hactenus fuere principia, in quibus misericordiam boni Iudicis per humilitatem nimiam desideravit acquirere. Sed nos in parte ista divisionem non ponimus, quia diapsalmata sequimur, quae silentio Spiritus sancti noscuntur esse divisa; dum et illa servare possumus, et ista minime praeterimus.