monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 4
In prima parte psalmi poenitens loquitur, peccatum suum evidenter agnoscens, poenam sibi merito districtionis indicens, quoniam noxia facinora credidit occulenda, ubi breviter principium et narratio continetur. In secunda parte sola correctio est; nam cum se propria confessione damnaverit, a Domino sibi credit esse parcendum. Tertia parte poenitudinis bona commendans, etiam sanctos in hoc mundo asserit Domino supplicare, in quo sibi merito testatur esse refugium, ubi et poenitentis istius verba finiuntur. Quarta Dominus Christus ad eius verba respondens, sperantes in se circumdare misericordia pollicetur: ne supplicantis integritas negligi aliqua dissimulatione putaretur. Quae quatuor partes interiectis diapsalmatibus dividuntur, quas in divisionibus sequi, nostri constat esse propositi.